

Epistola ad Ephesios*
Caput 3: Versus 19
Ut impleamini.Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta.In omnem plenitudinem Dei.Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quae a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.